sábado, diciembre 09, 2006

Fatigada, combatida

Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

Dies ille vertatur in tenebras:
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.

Obscurent eum tenebræ et umbra mortis;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.

Noctem illam tenebrosus turbo possideat;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.

Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.

Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.

Obtenebrentur stellæ caligine ejus;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.

Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.